Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.5.1 Cic. Fam. 11.5.3 (English) >>Cic. Fam. 11.6.1

11.5.2 illud tamen breviter significandum videtur, populum Romanum omnia a te exspectare atque in te aliquando reciperandae libertatis omnem spem ponere. tu si dies noctesque memineris, quod te facere certo scio, quantam rem gesseris, non obliviscere profecto quantae tibi etiam nunc gerendae sint. si enim iste provinciam nactus erit, cui quidem ego semper amicus fui, ante quam illum intellexi non modo aperte sed etiam libenter cum re p. bellum gerere, spem reliquam nullam video salutis. quam ob rem te obsecro iisdem precibus quibus senatus populusque Romanus ut in perpetuum rem p. dominatu regio liberes, ut principiis consentiant exitus. 11.5.3 tuum est hoc munus, tuae partes, a te hoc civitas vel omnes potius gentes non exspectant solum sed etiam postulant. quamquam, cum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar ea pluribus verbis, faciam illud, quod meum est, ut tibi omnia mea officia, studia, curas, cogitationes pollicear, quae ad tuam laudem et gloriam pertinebunt. quam ob rem velim tibi ita persuadeas, me cum rei p. causa, quae mihi vita mea est carior, tum quod tibi ipsi faveam tuamque dignitatem amplificari velim, [me] tuis optimis consiliis amplitudini, gloriae nullo loco defuturum.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.5.1 Cic. Fam. 11.5.3 (English) >>Cic. Fam. 11.6.1

Powered by PhiloLogic